Lyrics
Credo in unum Deum
Patrem omnipotentem
factorem cæli et terræ
visibilium omnium et invisibilium
Et in unum Dominum, Jesum Christum
Filium Dei unigenitum
et ex Patre natum ante omnia sæcula
Deum de Deo, Lumen de Lumine
Deum verum de Deo vero
genitum non factum, consubstantialem Patri
per quem omnia facta sunt
Qui propter nos homines et propter
nostram salutem descendit de cælis
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine, et homo factus est
Crucifixus etiam pro nobis sub
Pontio Pilato passus, et sepultus est
et resurrexit tertia die, secundum Scripturas
et ascendit in cælum, sedet ad dexteram Patris
Et iterum venturus est cum gloria
iudicare vivos et mortuos
cuius regni non erit finis
Et in Spiritum Sanctum
Dominum et vivificantem
qui ex Patre Filioque procedit
Qui cum Patre et Filio simul
adoratur et conglorificatur
qui locutus est per prophetas
Et unam, sanctam, catholicam
et apostolicam Ecclesiam
Confiteor unum baptisma
in remissionem peccatorum
Et expecto resurrectionem mortuorum
et vitam venturi sæculi. Amen

Copyright: MUSIC SALES CORPORATION
Writer(s): Thomas Tallis




Download SoundHound
The only App that can give you results through singing and humming search!
You can sing any song from this artist to help SoundHound users find it!